라틴어 문장 검색

Vbi dolor uehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam obcalluerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:6)
Eius generis est * * uehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 27:6)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:3)
sunt enim ex uehementibus medicamentis et stomacho alienis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 1:4)
Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 30:3)
Id uehemens ad sanguinem subprimendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:2)
At si caro supercreuit, modice reprimit siccum linamentum, uehementius squama aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:2)
Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum uehementiora, quae corpus exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:3)
modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque uehementius etiam putrescendo intenditur ubi uulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris [est] carunculaeque corruptae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:5)
Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:2)
itaque si uehemens uulnus est, cucurbitula admouenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 1:4)
Si protinus inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, remouendaque sunt omnia acria, omnia uehementia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 9:3)
Si ualidioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum est, quae uehementius adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:3)
Ipsa autem ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si uehementius, uino calido fouenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:4)
Super id imponi debet, quod et lene aliquid et uehemens et reprimens habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION