라틴어 문장 검색

ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 401:1)
proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 4:3)
nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:2)
longo post intervallo temporis natus Timagenes vel hoc est ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 76:2)
et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 87:3)
multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut etiam nimia videatur, et consilii et animi satis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 114:1)
namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 123:3)
ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 126:1)
quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, Calvi quibusdam in locis adsumere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 158:4)
increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 173:4)
aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor diligentia valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:2)
obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde, si vacet, lucis spatia sufficiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 189:1)
nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 210:1)
si quid est ingenii in me, quod sit exiguum, et, quo ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 20:2)
licet iis testimonium reddere industriae, per quam exierint de servitute.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 89:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION