라틴어 문장 검색

' Cum placuisset idem ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum audiendi exspectatione considitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 18:6)
rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:2)
qua re, ut ante dixi, primum silva rerum [ac sententiarum] comparanda est, qua de parte dixit Antonius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:3)
Quae vero referuntur ad agendum, aut in offici disceptatione versantur, quo in genere quid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta, aut in animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda tollendave tractantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 118:1)
Qui cum Latinos bello devicisset, adscivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Caelium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat, divisit et silvas maritimas omnis publicavit, quas ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:2)
Multos nemora silvaeque, multos amnes aut maria commovent, quorum furibunda mens videt ante multo, quae sint futura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:2)
multos nemora silvaeque, multos amnes aut maria commovent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 164:3)
in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:2)
Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 31 4:3)
etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 23 1:3)
postea quam angustias paludis et silvarum transiimus, acies est instructa a nobis xii cohortium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 2:6)
equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate villam habiturum piscina et salientibus additis, palaestra et silva virdicata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:6)
servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:1)
omnis enim ubertas et quasi silva dicendi ducta ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:4)
hoc in genere - nam quasi silvam vides - omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION