라틴어 문장 검색

quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:2)
Itaque has recitandi causas sequor, primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 8:1)
Nam mihi duplex ratio recitandi, una ut sollicitudine intendar, altera ut admonear, si quid forte me ut meum fallit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 1:2)
Intendi animum contraque opinionem meam post longam desuetudinem perquam exiguo temporis momento id ipsum, quod me ad scribendum sollicitaverat, his versibus exaravi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 5:1)
Nam mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 13:1)
si vero multa inseras multa commutes, si quosdam novos quosdam eosdem sed post tempus assumas, cur minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 5:3)
nam tanto diligentius quanto sollicitius intendo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 8:1)
ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:3)
Proinde rogo, eruditionem tuam intendas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 15:1)
Postea promotus ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus ab insito abstinentiae amore deflexit;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:1)
quo magis illis - ingenue fatebor - inseri cupio.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 1:2)
Epistulam tuam iucundissimam accepi, eo maxime quod aliquid ad te scribi volebas, quod libris inseri posset.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 1:1)
obtinui tamen quod intenderam:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 22:4)
insere te turbae, leviterque admotus eunti velle latus digitis, et pede tange pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:426)
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 914)

SEARCH

MENU NAVIGATION