라틴어 문장 검색

Nam cum loquela, fidelis intellectus interpres, verbaque fideles animi picturae vultus voluntatis signaculum, lingua mentis soleat esse propheta, adulatores a voluntate vultum, ab animo verbum, a mente linguam, ab intellectu loquelam, amplo discessionis intervallo diffibulant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:24)
Praeterea, cum intellectus humani una sit potentia speculativa et alia practica, quod apparet ex hoc quod homo quorundam est speculativus quorum non est activus, ut aeternorum, et quorundam etiam est activus secundum regimen intellectus per quod operatur medium eligibile in omnibus actionibus humanis, ex hoc scimus has duas potentias intellectuales in genere esse in homine.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:1)
Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:11)
Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION