라틴어 문장 검색

nam ut iis, qui honeste rem quaerunt mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis, intellegimus opus esse quaesito, sic, qui videt domi tuae pariter accusatorum atque indicum consociatos greges, qui nocentis et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii molientis, qui tuas mercedum pactiones in patrociniis, intercidas pecuniarum in coitionibus candidatorum, dimissiones libertorum ad defaenerandas diripiendasque provincias, qui expulsiones vicinorum, qui latrocinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium, qui cladis municipiorum, qui illam Sullani temporis messem recordetur, qui testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique omnia venalia, edictum, decretum, alienam suam sententiam, forum, domum, vocem, silentium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장1)
nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 98:2)
utrum quod minus noceant animi aegrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:6)
nam est innocentia adfectio talis animi quae noceat nemini) - reliquas etiam virtutes frugalitas continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:5)
invidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:4)
qui autem, cui alterius commoda nihil noceant, tamen eum doleat is frui, is invideat profecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:2)
Attrahite ocius nocentes in medium, ut sciam, quorum capitibus debeat navigium lustrari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:2)
Nec in eodem futurus navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis auferri;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:4)
Sanguine Germano sexagintaque triumphis esse nocens coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:21)
Ita non potui supplicio caput aperire, sed furciferae mortifero timore lusus ad verba, magis quae poterant nocere, fugi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:13)
Nulli nocendum:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et ciconia.1)
Quin etiam resides et sequentes otium, Ni defuisse noceat, repunt ultimi;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.5)
Nam qui consilio est nocens, Illum esse quamvis dignum poena iudico.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.10)
'Interrogavi non ut tibi nocerem, sed ut Modesto.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 13:4)
' Vide hominis crudelitatem, qui se non dissimulet exsuli nocere voluisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION