라틴어 문장 검색

nam si qua nostris qualitercumque gratia reverentia fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma nihil tua fide firmius forma pulchrius, sententia iustius patientia tolerantius, consilio gravius convivio laetius colloquio iocundius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Fortunali suo salutem. 2:1)
porro autem quidam barbarismus est morum sermo iucundus et animus afflictus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:4)
Erato iocunda, doce.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam24)
"hinc castae titulum decusque Pollae- iocunda dabis adlocutione."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam18)
Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr6)
adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
In nil sapiendo vita iucundissima est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I12)
Iocundum nil est, nisi quod reficit varietas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 239)
Sed non statim et Iupiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis suae odorem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 7:1)
Quid enim iucundius quam dei patris et domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:2)
qui prouinciae Derorum septem annis in maxima omnium rerum affluentia, et ipse amabilis omnibus praefuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:1)
Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus, et statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus ciuilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:13)
Namque hospes, inquit, ille amabilis, qui fratres nostros uisitare solebat, ad me quoque hodie uenire, meque de saeculo euocare dignatus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:7)
ANNO regni Ecgfridi nono, conserto graui proelio inter ipsum et Aedilredum regem Merciorum iuxta fluuium Treanta, occisus est Aelfuini frater regis Ecgfridi, iuuenis circiter X et VIII annorum, utrique prouinciae multum amabilis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIX [XXI].2)
Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis CXXV coepiscopis in synodo in iudicii sede constitutus, et pro omni aquilonali parte Brittaniae et Hiberniae, insulis [que] quae ab Anglorum, et Brettonum, nec non Scottorum et Pictorum gentibus incoluntur, ueram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione sua corroborauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION