라틴어 문장 검색

spes vero, exspectatio aliquod commodum adipiscendi, quando videlicet quis credit se aliquod bonum assecuturum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:18)
Amor vero est bona erga alterum ipsum voluntas, qua videlicet optamus, ut eo modo se habeat, quo se habere bonum ei credimus esse, et hoc ejus potius quam nostri causa desideramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:23)
sed non, ut dictum est, finis, id est superior et suprema causa, quae Deus est. Hoc ipsum quippe quod pro nobis gerimus, si recte agamus, propter Deum facimus, cui hoc placere credimus, et ejus dilectio nostrae causa est, ut nos quoque propter ipsum, non eum propter nos diligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:9)
Tunc vero propter ipsum tam nosmetipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:11)
Unde etiam cum per insigne rationis imaginis Dei specialiter homo comparetur, in nihil aliud homo pronius eam figere debuerat, quam in ipsum, cujus imaginem, hoc est expressiorem similitudinem, per hanc obtinebat, et in nullam fortasse rem percipiendam pronior esse credenda est, quam in eam cujus ipsa amplius adepta sit similitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:27)
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas (Rom. II, 1), hoc est, qui rationis uteris judicio in bonis et malis discernendis, atque in ipsis Creatoris et creaturarum discutiendis naturis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:37)
atque unum potius Deum ac Dominum omnium, quam plures credi oporteat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:2)
Nullo itaque modo plures deos esse sive credi convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:20)
Quae spes aut malitiam refrenaret potentum, vel ad bona eos alliceret opera, si omnium justissimus ac potentissimus frustra crederetur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:18)
Quod si de occultis rerum naturis, ac de ipso quoque rerum coelestium statu, quas experimentis non possunt discutere, ut certi inde valeant esse auctoritatibus hominum credunt, cur de auctore omnium Deo eisdem non acquiescunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:22)
"Credo in Deum Patrem omnipotentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:27)
"Tu autem Dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:27)
Veluti cum aliqui falsi testes, qui tamen a judice refelli non possunt, contra innocentem aliquem surgunt, et secundum leges eum reum convincunt qui reus non est, et credi faciunt culpam quae non est. Unde accidit ut, sicut dictum est, judex debeat eum punire, qui tamen non debet puniri a judice, et hoc agere justum sit judici:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:8)
maxime tamen eas, quae post eius obitum saeculis inauditae factae sunt, quibus nemo crederet nisi eas tuae assertionis irrefragabilis auctoritas roborasset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:3)
Siquidem tu, cui nix capitis credi compellit, quando referebas de ea, quae nunc est incorruptione regis, quidam diligentius requisivit utrum haec ita esse possent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION