라틴어 문장 검색

ulterior Hispania eo anno in pace fuit quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 665:1)
nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 202:2)
ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 253:1)
inde Herodorus - princeps hic amicorum Demetrii erat - in custodiam est coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 276:2)
Baebium proconsulem cum litteris Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam primum subsidio veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 298:3)
quos ubi adesse praetor Romanus sensit, M. Fulvium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit, quam proxime succedere ad vallum iussum ut viseret quanta essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 357:1)
Praetor in castra victorem exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se castris iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 381:1)
per eosdem dies quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 399:1)
responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem eam non novam Liguribus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 402:1)
C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 439:1)
eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 459:1)
qui miles ad exercitum non redisset eum ipsum bonaque eius vendere consul iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 496:3)
inter mare et castra et ut idem aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum ducere iussus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 7:2)
inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et caede in vicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 27:1)
M. Iunius consul transire in Galliam et ab civitatibus provinciae eius quantum quaeque posset militum exigere iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION