라틴어 문장 검색

Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos, ratione iusta permotus, quod auxilia misere Procopio, civilia bella coeptanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 1:2)
Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius, tunc quaestor, et Parcius inquit agito, piissime principum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 6:1)
Ad hanc inclementiam illud quoque accedebat, dictu dirum et factu, quod siquis eum adisset, iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non impetrato, ad eundem quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 8:1)
Quo monitu rediere plerique, incentivo perciti, relevatusque anxiis curis, Civilem nomine recturum Britannias pro praefectis, ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii, sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 10:2)
Cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis, tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Ursino, alta quies est parta, proposito civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria praeclari rectoris, plura et utilia disponentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 9:1)
Per haec tempora Rufino absoluto vita, dum administrat, ad regendam praefecturam praetorianam ab urbe Probus accitus, claritudine generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum paene patrimonia sparsa possedit, iuste an secus, non iudicioli est ruinarum, V;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 1:1)
Sed pro tempore adiumentis negatis, per Terentium ducem Papa reducitur in Armeniam, recturus interim sine ullis insignibus gentem, quod ratione iusta est observatum, ne fracti foederis nos argueremur et pacis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 10:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 1:1)
Ac licet iustus quidam arbiter rerum, factum incusabit perfidum et deforme, pensato tamen negotio, non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data consumptam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 7:3)
Hoc fortunae secundioris iudicio plene comperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent, ut prodigas, ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude Gratiano imperatore fidentius - Valentinianus enim obierat - ad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate mixta iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus suis, ut gravarent mentiendo legatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 28:1)
Namque caesorum ultimae dirae, perpetuum numen ratione querellarum iustissima commoventes, Bellonae accenderant faces, ut fides oraculi firmaretur, quod nihil impune praedixerat perpetrari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 20:2)
Africanus causarum in urbe defensor assiduus, post administratam provinciam, ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio, id petenti, subagresti verbo pius responderat imperator:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 6:1)
Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio mota est diu inexcita repentino, parum nunc formidanda, sed immensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptim proclivia, obsessaque ab eisdem Marcomannisque Aquileia, Opitergiumque excisum, et cruenta complura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe Pio, quem ante docuimus, Marco.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 1:1)
Et erat (ut barbaris) ratio iusta querellarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION