라틴어 문장 검색

maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 33장 2:2)
raro armis nostris, saepius pecunia iuvantur, nec minus valent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 42장 2:2)
id pro armis hominumque tutela securum deae cultorem etiam inter hostes praestat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 3:3)
iamque super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 4:1)
iam hostium, prout cuique ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere ac se morti offerre.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 3:1)
alios agnoscere, quosdam requirere et pecunia aut gratia iuvare, inserendo saepius querelas et ambiguos de Galba sermones quaeque alia turbamenta vulgi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 23장3)
flagitatum ut vacationes praestari centurionibus solitae remitterentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장5)
publice tamen armis multati, privatis et promiscis copiis iuvere militem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장4)
namque Othonis odio iuvare Vitellium Corsorum viribus statuit, inani auxilio etiam si provenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장3)
Titianum et Celsum nox iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne super cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevirent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장9)
nec minore animo regina Berenice partis iuvabat, florens aetate formaque et seni quoque Vespasiano magnificentia munerum grata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장4)
propriis quoque opibus Mucianus bellum iuvit, largus privatim, quod avidius de re publica sumeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장5)
nec eo segnius invaserant domos hortos opesque imperii, cum flebilis et egens nobilium turba, quos ipsos liberosque patriae Galba reddiderat, nulla principis misericordia iuvarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장7)
Ac primo Valerius Festus legatus studia provincialium cum fide iuvit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장1)
iuvabit sequi et vestigiis vincentis insistere.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION