라틴어 문장 검색

Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur deus Maius qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 17:1)
Iunius Servium Tullium regem primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni placet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 20:3)
Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 32:1)
dein laudare hic memoriam, ille doctrinam, cuncti religionem, adfirmantes, hunc esse unum archanae deorum naturae conscium, qui solus divina et adsequi animo et eloqui posset ingenio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 1:2)
Satis serio et Catonem laudavit et sibi, ne quis adfectaret res novare, consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:5)
Mira etiam censoris Augusti et laudata patientia.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:1)
Laudato imperator mille nummos dari iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:5)
Ille legendo laudare, mirari tam voce quam vultu:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:4)
His dictis et excitata laetitia cum in Avieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 1:1)
Primus hos Q. Hortensius augurali coena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriose quam severe boni viri laudabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:2)
Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 8:1)
Ulixes ad socios unam commemoravit aerumnam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 7:1)
contra Virgilius nullum in commemorandis regionibus ordinem servat, sed locorum seriem saltibus lacerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 4:1)
Deinde Homerus omnes quos in catalogo enumerat etiam pugnantes vel prospera vel sinistra sorte commemorat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 6:1)
Virgilius tantam deam, quod cuivis de honestis feminae deforme est, velut specie victam Paride iudicante doluisse et propter Catamiti pellicatum totam gentem eius vexasse commemorat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION