라틴어 문장 검색

illud mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui arcesserentur spreuisse nuntium excepta Germanicianorum uexillatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:5)
'Galba Cupido, fruaris aetate tua,' maxime irritati ad talem iocorum petulantiam, quod ante paucos dies exierat in uulgus, laudanti cuidam formam suam ut adhuc floridam et uegetam respondisse eum:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 2:4)
ex quibus quendam in ipsa salutatione supplicio traditum statimque reuocatum, cunctis clementiam laudantibus, coram interfici iussit, uelle se dicens pascere oculos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 2:2)
' et ipse laudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:6)
atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam uocem edidit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 1:4)
simulauit et ipse mire modestiam in primisque poeticae studium, tam insuetum antea sibi quam postea spretum et abiectum, recitauitque etiam publice.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 2:1)
Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 2:3)
"expetet poenas consilii mei spreti is ipse, contra quem tibi suasi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 16:5)
Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens ostendit, quanta fiducia barbaros sperneret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 4:1)
At ille cum praecessisse se et Darei satrapam conperisse cognosset, veritus, ne paucitas suorum sperneretur, accersere maiorem manum statuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 1:1)
Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 9:1)
Admiratus Hephaestion magnitudinem animi spernentis, quod alii per ignes ferrumque peterent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 17:1)
qui quamquam plerosque militum ex praesidiis ad regem dimiserat, tamen barbaris spretis in aciem suos eduxit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 37:2)
"fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis, sed brevi ostendam in continent vos esse."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 6:6)
Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo quam spreto.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION