라틴어 문장 검색

tam procul ignotis igitur moriemur in oris, et fient ipso tristia fata loco, nec mea consueto languescent corpora lecto, depositum nec me qui fleat, ullus erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 319)
tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque tangit et oblitam non sinit esse mei, et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, fessaque iactati corporis ossa dolent?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 37)
24. Isaiae locus, hoc sub lumine lectus, ad quandam considerationem ducit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:1)
"solus non erat, atque Deo Deus adsistebat agenti,"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 397)
illic Alcides, spoliatis Gadibus hospes Arcadiae, fulvo aere riget, gemini quoque fratres corrupta de matre nothi, Ledeia proles nocturnique equites, celsae duo numina Romae, inpendent retinente veru, magnique triumphi nuntia suffuso figunt vestigia plumbo, adsistunt etiam priscorum insignia regum, ros, Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus, Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus, coniugis epotum sparsus per membra venenum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권76)
adiecere sacrum fieret quo Livia Iuno, non minus infamis thalami sortita cubile quam cum fraterno caluit Saturnia lecto, nondum maternam partu vacuaverat alvum conceptamque viri subolem paritura gerebat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권81)
nubit anus veterana sacro perfuncta labore, desertisque focis, quibus est famulata iuventas, transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas, discit et in gelido nova nupta tepescere lecto.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2374)
"adsistas velim coramque dispositas opes mirere, quas noster Deus praedives in sanctis habet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.54)
"vos, Nazareni, adsistite, rudemque ritum spernite."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.8)
serrata lectum regula dente infrequenti exasperat, cui multa carbonum strues vivum vaporat halitum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.69)
perventum ad ipsum caedis inplendae locum, natum gerebat mater amplexu et sinu, ut primitivum crederes fetum geri Deo offerendum sancti Abelis ferculo, lectum ex ovili, puriorem ceteris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1347)
rasile figit humi lignum ac se cuspide versa perfodit et calido pulmonem vulnere transit, quam super adsistens Patientia
(프루덴티우스, Psychomachia, section 137)
hic propter hunc adsiste.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 142)
Utinam quidem, Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim, Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 113)
deinde eam in lectum illae collocant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5102)

SEARCH

MENU NAVIGATION