라틴어 문장 검색

Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장1)
Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem miserat, confectam ex delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero dedit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 55장2)
Ipse exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibus quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem in Aeduos deducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 55장4)
Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 56장1)
legio pridem Romana Gruthungi, iura quibus victis dedimus, quibus arva domusque praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant ignibus et si quid tempestas prima reliquit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:326)
circumdant equitum turmae regesque clientes, quos nostris ditat spoliis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:125)
Nervius insequitur meritusque vocabula Felix dictaque ab Augusto legio nomenque probantes invicti clipeoque animosi teste Leones.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:277)
venit et extremis legio praetenta Britannis, quae Scotto dat frena truci ferroque notatas perlegit exanimes Picto moriente figuras;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:155)
talia nunc pediti, turmae nunc mixtus equestri dicta dabat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:228)
morte viri turbatus eques flectebat habenas totaque praeciso nutassent agmina cornu, ni celer instructa Stilicho legione secutus subsidiis peditum pugnam instaurasset equestrem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:235)
quae Sarmaticis custodia ripis, quae saevis obiecta Getis, quae Saxona frenat vel Scottum legio, quantae cinxere cohortes Oceanum, quanto pacatur milite Rhenus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae50)
talis barbaricas flavo de Tigride turmas ductor Parthus agit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix37)
haud secus omnigenis coeuntia numina turmis ad patris venere domos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia33)
et more Gabino discolor incedit legio positisque parumper bellorum signis sequitur vexilla Quirini.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:3)
nunc eques in medias equitum te consere turmas;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:200)

SEARCH

MENU NAVIGATION