라틴어 문장 검색

ibat letumque inferre parabat ense furens rapto;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권247)
illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto, sic meritam Hypsipylen iterant, creduntque, nec irae fit mora, iamque faces et tela penatibus instant, vertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum cum Iove cumque aris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권264)
"- haec pietate potens solis abiecit in arvis non regem dominumve, alienos impia partus, hoc tantum, silvaeque infamis tramite liquit, quem non anguis atrox - quid enim hac opus, ei mihi, leti mole fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권48)
non secus ac primo fraudatum lacte iuvencum, cui trepidae vires et solus ab ubere sanguis, seu fera seu duras avexit pastor ad aras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권64)
solus Echionides errante silentia curru maesta tenet trepidaque timet se voce fateri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권185)
sic et Aloidae, cum iam calcaret Olympum desuper Ossa rigens, ipsum glaciale ferebant Pelion et trepido sperabant iungere caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권274)
"atque utinam potius de stirpe veniret aemulus Aonia, quem fas demittere leto, nec mea crudelis civili sanguine virtus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권285)
"manet ingens copia leti, o iuvenes!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권350)
tunc quod pecus utile bello vallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa adventantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권24)
nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse incidit et sacrae circum fastigia vallis turbine praevectus rapido ter sustulit hastam, ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권59)
nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres conscendunt muros, inde arma nitentia natis et formidandos monstrant sub casside patres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권122)
trepidi visam expavere manipli auditamque magis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권229)
talis medios aufertur in hostes certus et ipse necis, vires fiducia leti suggerit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권341)
deus ipse vagis succedit habenis, Lernaeum falso simulans Haliacmona vultu, tunc vero ardenti non ulla obsistere temptant signa, ruunt solo terrore, et volnera citra mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti presserit infestos onus impuleritne iugales, sic ubi nubiferum montis latus aut nova ventis solvit hiemps, aut victa situ non pertulit aetas, desilit horrendus campo timor, arva virosque limite non uno longaevaque robora secum praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso aut vallem cavat aut medios intercipit amnes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권358)
in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas, et iam cornipedes trepidi ac moribunda reflantes corpora rimantur terras, omnisque per artus sulcus et incisis altum rubet orbita membris, hos iam ignorantes terit impius axis, at illi vulnere semineces - nec devitarc facultas - venturum super ora vident;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권360)

SEARCH

MENU NAVIGATION