라틴어 문장 검색

interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 6:2)
Nam qui peccare se nescit, corrigi non vult;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 9:4)
Tunc autem felicem esse te iudica, cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 3:4)
Videre ebrios per litora errantes et comessationes navigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia, quae velut soluta legibus luxuria non tantum peccat, sed publicat, quid necesse est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 4:3)
Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota nemo deliberat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 2:5)
Cogita, quantum circa te videas malorum, aspice, quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 15:5)
Plures enim pudore peccandi quam bona voluntate prohibitis abstinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 19:4)
"ego debebam dicere 'quo usque eadem peccabitis?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:5)
Multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit an nesciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:3)
" Error," inquit, " est causa peccandi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:1)
In illis excusatius est voluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa est sponte delinquere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 8:6)
medicus si deficere aegrum non intellegit, quantum ad artem, magis peccat quam si se intellegere dissimulat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 9:3)
Fuit aliquando simplicior inter minora peccantes et levi quoque cura remediabiles;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 29:3)
liciti sunt, vicit Octavius et ingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:5)
" ideo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non habent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION