라틴어 문장 검색

Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
Hic est Sergius Orata qui primus balneas pensiles habuit, primus ostrearia in Baiano locavit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 3:1)
primusque Thymoetes Duci intra muros hortatur et arce locari, Sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 3:3)
Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone vel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locavit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 2:1)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)
Deorum maxima deducitur e caelo, et maxima Furiarum de Tartaris asciscitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:2)
multos alterna revisens Lusit et in solido rursus fortuna locavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 16:2)
— Pastorem, Tityre, pingues Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:1)
Deductum pro tenui et subtili eleganter positum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:2)
Verbis pauculis respondit, tristis, voce Deducta, malleque se non quiesse dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:4)
Deducta mihi voce garrienti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:6)
Vocem deducas oportet, ut mulieris videantur Verba.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 13:2)
Etiam nunc vocem deducam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 13:5)
Sed quia necessarius animali est, locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:1)
Ideo deus opifex omnes sensus in capite, id est circa sedem rationis, locavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION