라틴어 문장 검색

Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 5장4)
Longe optimum est febrem omnino non esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장14)
Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장23)
Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam vel minus vel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장11)
Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam gravissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장24)
Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci phthisin nominarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장14)
Si id inbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장44)
Sed longe Polyidi celeberrimus est, sphragis autem nominatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장11)
Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장157)
Levis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a vulnere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장265)
Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui (V.14. 26, 30). Ac si longius a praecordiis fistula est, ex intervallo ieiunum radiculas esse, deinde vomere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장260)
Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장21)
Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque eius id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장64)
Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장113)
Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장132)

SEARCH

MENU NAVIGATION