라틴어 문장 검색

Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:1)
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, Evandrum Evandrique domos et moenia replet, quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:1)
Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:5)
Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:3)
Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:4)
Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, abere, nympha, polo finisque invise Latinos, tristis ubi infausto committitur omine pugna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:17)
nunc vulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:15)
At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:11)
Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli concursu, lacrimis immobilis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:5)
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes diversas obitumque ducum, quos aequore toto inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, expediat?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 21:1)
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, quae totam luctu concussit funditus urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:1)
Quid tanto turbantur moenia luctu?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:2)
Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:14)
Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est morte pati;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:20)
Terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION