라틴어 문장 검색

simul haec terraque et sanguine voltum sordida magnorum circa vestigia regum vertitur, et tacite maerentibus imputat undas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권236)
"- ferat impius ignis, si vilem, tanti premerent cum pectora luctus, in famulam ius esse ratus dominoque ducique, sed videt haec, videt ille deum regnator, et ausis sera quidem, manet ira tamen."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권261)
ut vero et vultus et signa Argoa relictis ensibus atque umeris amborum intextus Iason, cesserunt luctus, turbataque munere tanto conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권277)
"iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis luctus adest, recto descendunt limite Parcae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권281)
Iamque pari cumulo geminas hanc tristibus umbris, ast illam superis aequus labor auxerat aras, cum signum luctus cornu grave mugit adunco tibia, cui teneros suetum producere manes lege Phrygum maesta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권35)
"- tantum caeli violentior aura impulsaeque noto frondes eassusque valeret exanimare timor, nec vos incessere luctu orba aveo, fixum matri immotumque manebat hac altrice nefas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권49)
hic luctus abolere noviqvie funeris auspicium vates, quamquam omina sentit vera, iubet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권76)
sunt et quis Idae placeat dolus, ipse regesta Parthenopaeus humo vultumque oculosque madentes obruit, accessit lacrimarum gratia formae, pectora nunc maerens, nunc ora indigna cruento ungue secat meritamque comam, furit undique clamor dissonus, ambiguumque senis cunctatur Adrasti consilium, tandem ipse refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권236)
illa duces ut primum aspexit Achivos, clamorem horrendum luctu furiata resolvit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권232)
iam supra sacra ferarum corpora maerenti iuvenis iacet ultio Baccho.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권293)
desiluit maerens lacrimasque avertit Apollo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권376)
sponsam quin castus amanti squalor et indigni commendat gratia luctus, ipse quoque egregius, nec pectora virginis illi diversa, inque vicem, sineret fortuna, placebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권240)
"quae tanta oblivio luctus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권300)
sic ait, et maerens etiamnum lubrica tabo ora viri terget lacrimis dextraque reponit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권43)
"scilicet egregius sudor memorandaque virtus hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos exsequiis lacrimandus eat mollique feretro infandam eiectans saniem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권53)

SEARCH

MENU NAVIGATION