라틴어 문장 검색

rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장16)
De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장37)
Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장11)
capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte grauiorem vitam exigunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장34)
Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장1)
luctu atque caede omnia complentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장7)
Vidi ego in villa hilari et amoena maestos, vidi in media solitudine occupatis similes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 8:3)
Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:7)
si numquam maestus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est, pervenisti ad humani boni summam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:5)
Non differo in longius tempus, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:5)
Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:1)
Haec concordia perit, si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:7)
Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:2)
Adice labores, luctus, pericula, et intelleges etiam in longissima vita minimum esse, quod vivitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 11:4)
videt aliquem fortem in luctu suo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION