라틴어 문장 검색

deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem, sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum, si ita patribus visum esset, sine metu et certamine esset regnaturus, dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 232:1)
superavit paternos honores, avitos aequavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 340:2)
Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent adiectis donavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 601:1)
pacem petebat excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 30:1)
cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 739:1)
ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 626:1)
agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quicquid aut veri potestis aut libet comminisci:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 95:1)
qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 115:1)
Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et habere gentium iure aiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 211:2)
et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque ut rex ab senatu appellaretur misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 667:3)
genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe praestitit Demetrius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 271:2)
quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 291:2)
secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:1)
equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 426:1)
haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 446:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION