라틴어 문장 검색

Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exiit oppositasque erupit gurgite moles, Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 13:1)
Immo nihil tam cognatum sapientiae quam locis et temporibus aptare sermones personarum quae aderunt aestimatione in medium vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 20:2)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)
et in medium profero quibus ad hoc aestimandum trahor, ut vestrum sit de mea aestimatione iudicium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:4)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
Hesiodus, cum ad medium dolii perventum est, conpercendum, et ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum vinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:2)
Quaero igitur cur oleum quod in summo est, vinum quod in medio, mel quod in fundo, optima esse credantur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:4)
Et vos, cirrigeros bellis arcere Caycos Oppositi, petitis Romam, Rhenique feroces Deseritis ripas, et apertum gentibus orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:41)
tua classica servat Oppositus quondam polluto tiro Miloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:21)
Hoc robur aperto Oppositum pelago.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:9)
Felices Arabes, Medique, Eoaque tellus, Quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:64)
Tunc et Ituraei, Medique Arabesque, soluto Arcu turba minax, nusquam rexere sagittas, Sed petitur solus, qui campis imminet, aer:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:34)
Vulnera multorum, totum fusura cruorem, Opposita premit ipse manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:4)
Fortunaque perdat Opposita virtute minas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:40)
Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam, Quam recipit sexto mense superba Venus, Custodem medio statuit quam vilicus horto, Opposita spectat quam proba virgo manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVIII9)

SEARCH

MENU NAVIGATION