라틴어 문장 검색

Nunc magis quam fuisti, nam si quid nobis usust nobis molestus sed obsecro, da mi operam, ut narrem quae volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 216)
Potine ut mihi molestus ne sis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 110)
Hoc modo, ut molestus ne sis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 153)
haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus est <molestus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장20)
His enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis molesta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장38)
ergo si ita videtur, uti in hypaethris locis ab aere umores ex corporibus exsugantur molestiores, quemadmodum ex terra per nebulas videntur, non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrusque conlocari oporteat in civitatibus ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장29)
de lignatione, quae maxime necessaria est ad cibum coquendum, difficilis et molesta est apparatio, quod et tarde comportatur et plus consumitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장38)
Circa uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 8:6)
Ipse pater veri doctos Epicurus amare iussit, et hoc vitam dixit habere τέλοσ" . . . | Nihil est hominum inepta persuasione falsius nec ficta severitate ineptius..
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:31)
- Omnia verba uncis inclusa inepta, ut Targa ipse docet, ineptius etiam e margine in textum migrarunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).552)
Quodque in nostro corpore si minima ex parte significetur molestum sit, cur hoc idem non habeatur molestum in deo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:6)
Equidem cum peterem magistratum, solebam in prensando dimittere a me Scaevolam, cum ita ei dicerem, me velle esse ineptum, id erat, petere blandius, quod, nisi inepte fieret, bene non posset fieri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:1)
nam quid est ineptius quam de dicendo dicere, cum ipsum dicere numquam sit non ineptum, nisi cum est necessarium?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:3)
quoniam ea molestissime ferre homines debent quae ipsorum culpa contracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum quam tibi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 2:2)
molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION