라틴어 문장 검색

nam spurcos avidae lambit meretricis hiatus consumens luxu flagitiisque domum et, quas fallacis collegit lingua parentis, has eadem nati lingua refundit opes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium3)
Non semper clipei metuendum gentibus orbem dilecto studiosa parens fabricabat Achilli, Lemnia nec semper supplex ardentis adibat antra dei nato galeam factura comantem, sed placidos etiam cinctus et mitia pacis ornamenta dabat, bello quibus ille peracto conspicuus reges inter fulgeret Achivos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis1)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
tum fervida natos talibus hortatur genetrix in proelia dictis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia6)
ergo, quot dederit natos, tot funera matri reddamus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia37)
subsedit patulis Tellus sine culmine campis in natos divisa suos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia49)
sed nati vicere patrem solique merentur victores audire Probi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:25)
Postquam fulmineis impellens viribus hostem belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes, Roma Probo cupiens dignas persolvere grates sedula pro natis dominum flexura rogando ire parat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:31)
Sic Proba praecipuo natos exornat amictu:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:90)
obvia fulminei properent ad vulnera pardi semine permixto geniti, cum forte leaenae nobiliorem uterum viridis corrupit adulter;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:160)
hinc natis mansura fides.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:66)
Laetior augurio genitor natisque superbus iam paribus duplici fultus consorte redibat splendebatque pio complexus pignora curru.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:112)
ne desine tales, nate, sequi.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:177)
Delibat dulcia nati oscula miratusque refert:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:220)
velut ille carinae longaevus rector, variis quem saepe procellis exploravit hiems, ponto iam fessus et annis aequoreas alni nato commendat habenas et casus artesque docet:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:261)

SEARCH

MENU NAVIGATION