라틴어 문장 검색

Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:2)
Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 5:2)
Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona ualetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamuis leui de causa, exasperetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 6:1)
In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 5:1)
Abstinentiae uero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:1)
Neque ulla res magis adiuuat laborantem quam tempestiua abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 2:1)
si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, uitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 6:2)
Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 12:4)
Igitur si quid ex is, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:2)
proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis [causae] metus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:4)
non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:3)
et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:5)
Sunt aliae quoque in febribus obseruationes necessariae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:1)
Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:6)
Et magnopere necessarium est neque dari cibum nisi in ea remissione, quae uera est, et ubi ea uenit, protinus dari.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION