라틴어 문장 검색

Religionem illic obiecit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 261)
ei nos facetis fabricis et doctis dolis glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita faciemus ut quod viderit ne viderit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 137)
Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 131)
eam pudet me tibi in senecta obicere sollicitudinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 133)
Apud hanc obieci * Soph.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 254)
Dordalvs Quoi homini di propitii sunt, aliquid obiciunt lucri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 31)
Agite intro abite, Agorastocles, ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae praepedimentum obiciatur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 265)
dato mihi pro offa savium, pro osse linguam obicito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4145)
quis hic est qui oculis meis obviam ignobilis obicitur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 115)
Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 4120)
non hercle minus divorse distrahitur cito, quam si tu obicias formicis papaverem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 411)
eo . sed fores hae sonitu suo mihi moram obiciunt incommode.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 16)
Id autem in architecturae conscriptionibus non potest fieri, quod vocabula ex artis propria necessitate concepta inconsueto sermone obiciunt sensibus obscuritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말8)
ergo si tantis intervallis nostra species potest id animadvertere, quid ita divinitatibus splendoribusque astrorum iudicamus obscuritates obici posse?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장38)
nescio quid scribam tibi nisi unum, pueri et cupiditatem et licentiam potius esse inritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum tribuere huic indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis quidem quae in ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium quam obiciat Cascae quod obicit et imitatur in Casca Bestiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION