라틴어 문장 검색

observationibus sequentibus in cauda definienda adhibitis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 41:2)
& (juxta observationes nostras) longa erat 40 gr.;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 42:33)
in priori tamen casu cauda Cometae (ex meis & aliorum observationibus) declinabat angulo graduum 4½ ab oppositione Solis Aquilonem versus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:43)
in posteriore verò (ex Observationibus Tychonis) declinatio erat graduum 21 in austrum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:44)
& seligantur tria loca Cometae observationibus accuratissimis definita, & ab invicem quam maximè distantia;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 42 3:3)
nempe D area inter observationem primam & secundam, & E area inter secundam ac tertiam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 42 3:9)
deinde etiam orbis per loca illa transiens, & ejusdem areae duae inter observationes descriptae, quae sint d & e, nec non tempus totum t quo area tota d + e describi debeat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 42 4:5)
Servetur Longitudo Nodorum in operatione prima, & augeatur inclinatio Plani Trajectoriae ad planum Eclipticae, additis ad inclinationem illam 20' vel 30', quae dicantur Q. Deinde ex observatis praedictis tribus Cometae locis apparentibus, inveniantur in hoc novo Plano loca tria vera, Orbisque per loca illa transiens, ut & ejusdem areae duae inter observationes descriptae, quae sint [delta] & [epsilon], & tempus totum [tau] quo area tota [delta] + [epsilon] describi debeat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 42 5:2)
sitque S tempus verum inter observationem primam ac tertiam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 42 6:2)
Cum victi mures mustelarum exercitu (Historia quorum et in tabernis pingitur) Fugerent et artos circum trepidarent cavos, Aegre recepti tamen evaserunt necem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.1)
Collegi non servato temporis ordine - neque enim historiam componebam -, sed ut quaeque in manus venerat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 1 1:2)
Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:1)
legit scripta de se carmina, legit historias et posteritati suae interfuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 2:2)
' 'Naturae historiarum triginta septem', opus diffusum eruditum, nec minus varium quam ipsa natura.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 6:2)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION