라틴어 문장 검색

Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda et consideranda atque etiam ex membris corporibusque gentium observanda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장8)
Cum in his rebus animadversum fuerit, uti ea diligentia in his adhibeatur, non minus etiam observandum est, uti omnes structurae perpendiculo respondeant neque habeant in ulla parte proclinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장13)
observata id est observans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3911)
Cum autem ii commodissime observare possint qui ipse minime observantur, eos misit sub praetexitibus speciosis, tradens is in manus literas amoris et comitatis a Catharina principissa ad amitam suam et neptim, seniorem et iuniorem reginas Neapolis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:18)
videlicet quod barones eligant viginti quinque barones de regno quos voluerint, qui debeant pro totis viribus suis observare, tenere, et facere observari, pacem et libertates quas eis concessimus, et hac presenti carta nostra confirmavimus;
(Magna Carta 63:2)
Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 1:2)
si se audiant, domum suam quemque inde abituros, neque magis observaturos diem concilii quam ipse qui indixerit observet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 512:2)
et predicti viginti quinque jurent quod omnia antedicta fideliter observabunt, et pro toto posse suo facient observari.
(Magna Carta 63:11)
quam et nos observabimus et ab heredibus nostris in perpetuum bona fide volumus observari.
(Magna Carta 3:5)
Sunto [Aries]QA, [Aries]QB, [Aries]QC observatae tres longitudines Cometae, sub initio motus, sitque [Aries]QF longitudo ultimò observata, ubi Cometa videri desinit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:10)
Mirabile certe est, in navigationibus ubi nihil aspici datur praeter coelum et pontum, conficere consuesse homines diaria, verum in peregrinationibus per terram, in quibus tot res occurrunt observandae, plerunque hoc omitti, ac si fortuita magis in codicillos mererentur referri quam quae de industria observantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:6)
In his observationibus Flamstedius eâ usus est diligentiâ, ut postquam bis observasset distantiam Cometae à Stella aliqua fixa, deinde etiam distantiam bis ab alia stella fixa, rediret ad stellam priorem & distantiam Cometae ab eadem iterum observaret, idque bis, ac deinde ex distantiae illius incremento vel decremento tempori proportionali colligeret distantiam tempore intermedio, quando distantia à stella altera observabatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION