라틴어 문장 검색

Ego, si permiseris, cogito in area vacua balineum collocare, eum autem locum, in quo aedificia fuerunt, exedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, cuius beneficio elegans opus dignumque nomine tuo fiet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 3:1)
Secutum est dein edictum divi Augusti, quo permisit minores magistratus ab annis duobus et viginti capere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 2:1)
Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 4:1)
In hac datum mihi libellum ad 'epanous' pertinentem his litteris subieci, ut tu, domine, dispiceres quid et quatenus aut permittendum aut prohibendum putares.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 922)
quod fiet si permiseris curantibus nobis, ne desit quoque pecunia operi tam magno quam necessario.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 2:2)
sed ii, quos indulgentia tua quibusdam civitatibus super legitimum numerum adicere permisit, et singula milia denariorum et bina intulerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 112 1:1)
quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit, usus et est modice fulminis igne sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 724)
quod si permittis nobis suadere quid optes, ut des quam reddas plura precare deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 733)
ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, non ultra, quam vis, officiosus ero, teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 626)
cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos, si modo permittas dicere vera, pudet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 22)
His quoque non passim mundi fabricator habendum aera permisit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:4)
Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:4)
Vidi, cum monte revulsum inmanem scopulum medias permisit in undas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:8)
plus sibi permisit compositore suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1162)
ipse Perilleo Phalaris permisit in aere edere mugitus et bovis ore queri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 129)

SEARCH

MENU NAVIGATION