라틴어 문장 검색

Trebellius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis precario mox praefuit, ac velut pacta exercitus licentia, ducis salute, seditio sine sanguine stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 5:1)
et nonanis rediit animus, ac securi pro salute de gloria certabant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 3:2)
ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam quibus salus quam quibus gloria carissima est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 4:3)
tum vetustas dignitasque coloniae valuit et verba Fabi salutem incolumitatemque Viennensium commendantis aequis auribus accepta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장3)
effusis lacrimis et meliora constantius postulando impunitatem salutemque civitati impetravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장5)
laeta primoribus civitatis, celebrata in vulgus Celsi salus ne militibus quidem ingrata fuit, eandem virtutem admirantibus cui irascebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장7)
atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, abiectis militiae insignibus otium et salutem flagitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장8)
aeternitas rerum et pax gentium et mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장18)
si provincia urbe et salute imperii potior sit, omnes illuc sequerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장5)
postremo ne salutis quidem cura infamibus Vaticani locis magna pars tetendit, unde crebrae in vulgus mortes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장3)
opposuit sinum Antonius stricto ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum obtestans, ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspexerat, ad ferendam opem nomine ciens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장14)
illis Moesiae pacem, sibi salutem securitatemque Italiae cordi fuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장11)
non omisere per eos dies Primus ac Varus crebris nuntiis salutem et pecuniam et secreta Campaniae offerre Vitellio, si positis armis seque ac liberos suos Vespasiano permisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장6)
Senatus inchoantibus primoribus ius iurandum concepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut sententiam rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem ex calamitate civium cepisse, trepidis et verba iuris iurandi per varias artis mutantibus, quis flagitii conscientia inerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장1)
'hoc certe' inquit 'Nero non coegit, nec dignitatem aut salutem illa saevitia redemisti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION