라틴어 문장 검색

non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 162:1)
quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 194:1)
non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 205:2)
hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 264:1)
constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:2)
nam et philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 282:1)
at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:1)
deinde ostendit, hanc ipsam esse sociorum defensionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:3)
sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope , tum iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 59:3)
omnia denique, quae probation tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 144:2)
sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 159:3)
neque enim iureiurando opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte, nisi quod se quisque eximi voluerit, omnia haec qualiacunque placidioribus animis accipientur, illa brevi primae propositionis defensione mollita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 163:2)
neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 173:1)
inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et factorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 197:4)
innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 238:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION