라틴어 문장 검색

quae hospes Brundisinus occulta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 424:1)
inde nuntii ad Claudium occulti veniebant, si propius copias admovisset, paratos fore, qui proderent urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 108:1)
alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus compertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, et si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 182:1)
quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 295:1)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
scelestiorem me hac anu certo scio vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male, ne mi ex insidiis verba imprudenti duit neu persentiscat aurum ubi est absconditum, quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 122)
neque occultum id haberi neque per metum mussari, quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 16)
hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 226)
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3199)
is autem memoratur prudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum pectora fenestrata et aperta esse, uti non occultos haberent sensus sed patentes ad considerandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말2)
itaque occultas nominationes commensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae tradantur, breviter exponam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말10)
Audit enim te in occultis, qui mundat in occultis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:14)
occultum inspires ignem definitio amoris est ignis occultus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6881)
Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo quod ignorant inrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:1)
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio Patrem tuum ora in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION