라틴어 문장 검색

at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 112:2)
licet tamen praecogitare plura et animum ad omnes casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 164:1)
neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 204:1)
quocirca mihi ne Hic quidem locus intactus est omittendus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 215:2)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Sed ego haec omitto.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장42)
pila omittunt, gladiis res geritur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장4)
Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissime rediens Numantia meque regnumque meum gloria honorauisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장3)
quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장46)
At Iugurtha manufestus tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animaduertit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장12)
Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장1)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)
At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장1)
Ceterum uetera omittere ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장21)
Id omitto, quando vobis ita placet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION