라틴어 문장 검색

Adalgisus filius Desiderii regis fuga lapsus mare introiit et Constantinopolim perrexit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:4)
Ipse medio mense Martio Aquisgrani palatio digrediens, litus oceani Gallici perlustravit, in ipso mari, quod tunc piratis infestum erat, classem instituit, praesidia disposuit, pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 140:3)
Eadem die Zacharias cum duobus monachis, uno de monte Oliveti, altero de sancto Saba, de Oriente reversus Romam venit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:4)
unus enim ex eis erat Persa de Oriente, legatus regis Persarum, - nam duo fuerant - alter Sarracenus de Africa, legatus amirati Abraham, qui in confinio Africae in Fossato praesidebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:4)
Radbertus missus imperatoris, qui de Oriente revertebatur, defunctus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:1)
Ibi per aliquot dies moratus limitem regni sui, qui Saxoniam respicit, vallo munire constituit, eo modo, ut ab orientali maris sinu, quem illi Ostarsalt dicunt, usque ad occidentalem oceanum totam Egidorae fluminis aquilonalem ripam munimentum valli praetexeret, una tantum porta dimissa, per quam carra et equites emitti et recipi potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:4)
Interea Pippinus rex perfidia ducum Veneticorum incitatus Venetiam bello terraque marique iussit appetere;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 199:1)
Statim missa trans mare legatione iunxit amicitias cum filiis Godofridi et, ut exercitus in Saxoniam Transalbianam mitteretur, impetravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:4)
Bonefacius comes, cui tutela Corsicae insulae tunc erat commissa, adsumpto secum fratre Berehario necnon et aliis quibusdam comitibus de Tuscia Corsicam atque Sardiniam parva classe circumvectus, cum nullum in mari piratam invenisset, in Africam traiecit et inter Uticam atque Kartaginem egressus, innumeram incolarum multitudinem subito congregatam offendit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 332:1)
Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:6)
Nortmanni hoc cognoscentes Gandavum rediere suisque reparatis navibus terra marique iter facientes Mosam ingressi sunt et in Haslao sibi sedem firmant ad hiemandum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:13)
Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
Naves quoque per mare Sumnam fluvium ingressae regem cunctumque exercitum eius fugere compulerunt atque Hisam fluvium transire fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:9)
Praedicti vero Dani iter agentes Bononiam veniunt ibique agentes consilium, quid sibi faciendum esset, pars illorum mare transiit, atque pars Luvanium in regno quondam Hlotharii, ibique sibi castra statuunt ad hiemandum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:7)
et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION