라틴어 문장 검색

item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)
Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장1)
Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장1)
deinde, cum pervenit ad locum, qui est ab ostio ad milia CLX, admiscetur ei fonticulus oppido quam parvulus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장47)
alii atria magnas aedes et capacissimas dictas tradunt, unde atria Licinia et atrium Libertatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72611)
Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat neque sinat, ut oremus deum in cubili nostro clauso ostio, sed adversus ipsum deum claudat ostium, nosti optime, optime frater;
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:7)
Statimque rex: " Quis est, inquit, in atrio? ". Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장4)
ostia proprie ostia dicuntur exitus fluminum, sed modo abusus est, quia plerumque ostia ipsa pro portu sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4001)
Cum intraverit, inquit, paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium dicentes:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:18)
quo Lati ducunt aditus centum ostia centum non sine causa et aditus dixit et ostia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 431)
Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque ex- cludant.
(세네카, 행복론, Liber VI 171:1)
alii ostia dicunt ab hoc quod nos, cum per diversa discurrerimus officia, in domum nostram nos recipimus ibique requiescimus, ut idem hic, cum per reliqua spatia discurrerit, recipiat se per ostia in mare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 654)

SEARCH

MENU NAVIGATION