라틴어 문장 검색

Iamque emensus iter silvis ac litore durum, qua Lernaea palus ambustaque sontibus alte intepet hydra vadis, et qua vix carmine raro longa sonat Nemee nondum pastoribus ausis, qua latus Eoos Ephyres quod vergit ad curos Sisyphiique sedent portus irataque terrae curva Palaemonio secluditur unda Lechaeo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권142)
"illa tamen superi, nec quod tibi, Delia, castos prolapsum fontes specula temerare profana heu dominum insani nihil agnovere Molossi, deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit in subitos regina lacus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권73)
tunc stagna lacusque sonori detumuere, tacent exusti solibus amnes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권93)
"quis enim remeabile saxum fallentesque lacus Tityonque alimenta volucrum et caligantem longis lxiona gyris nesciat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권226)
"primus sanguineo submittit inertia Cadmus ora lacu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권237)
"fugit ille avia Lethes et Stygios super usque lacus, ubi mitior illum fiet pater et lacerum componit corpus Echion."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권245)
diffugere undae, squalent fontesque lacusque, et cava ferventi durescunt flumina limo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권321)
"nos ferro meritas exscindere Thebas mens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fato submittitque animos et inertia robora carpit da fessis in rebus opem, seu turbidus amnis, seu tibi foeda palus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권342)
saepe super fluvios geminae iacet aggere ripae continuus, squamisque incisus adaestuat amnis, sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat terra dei trepidaeque latent in pulvere Nymphae, saevior anfractu laterum sinuosa retorquens terga solo siccique nocens furit igne veneni, stagna per arentesque lacus fontesque repressos volvitur et vacuis fluviorum in vallibus errat, incensusque siti liquidum nunc aera lambit ore supinato, nunc arva gementia radens pronus adhaeret humo, si quid viridantia sudent gramina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권192)
"at vos magnorum transgressi fata parentum felices, longum quibus hinc per saecula nomen, dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit, dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras, ne fletu violate sacrum, ne plangite divos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권285)
ceu primum ausurae trans alta ignota biremes, seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegaea lacessant, tranquillo prius arma lacu clavumque levesque explorant remos atque ipsa pericula discunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권8)
"hoc antra lacusque Castalii tripodumque fides?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권93)
fugit omnis in imos turba lacus viridesque metu stipantur in algas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권113)
"quae te alta et ineluctabilis imo condidit amne palus, quo nec iam cruda nepotis funera, nec nostri valeant perrumpere planctus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권184)
"- Mars inclyte, merges hanc animam, segnesque lacus et stagna subibo ceu pecoris custos, subiti torrentis iniquis interceptus aquis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권224)

SEARCH

MENU NAVIGATION