라틴어 문장 검색

Somno vero aptum est papaver, lactuca, maximeque aestiva, cujus cauliculus jam lacte repletus est, morum, porrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXII De his quae ad somnum apta sunt, et sensum excitant. 1:1)
At simul et reprimunt, et refrigerant herba muralis, περδίχιον appellant, serpyllum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam στρύχνον Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, semen, contrita pira vel mala, praecipueque cotonea, lenticula, aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbenarum contusa cum teneris caulibus folia;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:3)
interdum panis quoque minus, quam pro consuetudine assumere, humidoque cibo esse contentum, et olere potissimum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 7:2)
Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum, vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 17:2)
Juvat etiam panis cum papavere injectus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 2:4)
idque, si in potione non accipit, pani adjiciendum est, quo facilius fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 20:4)
Lac quoque, quod in capitis doloribus, et in acutis febribus, et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 10:1)
deinde lenis, ut sorbitio ex ptisana, vel ex alica, vel ex amylo, lacte adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:2)
tertio die panis non ita multum ex parte interiore cum pisciculo, vel levi carne sumere, aquam bibere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 8:3)
Celerius tamen etiam panis mandendus, quam vinum gustandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 6:6)
Neque id satis est, sed lacte quoque venter solvendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 2:6)
mel, lenticula, tragum, lac, ptisana, pinguis caro, praecipueque porrum, et quidquid cum hoc mixtum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 3:4)
primoque assumtus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 2:5)
interdum acer, ut lac cum allio coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 4:3)
at si abest , vel elota alica, vel panis ex aqua frigida, et molle quoque ovum dari potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION