라틴어 문장 검색

item rata parte ad eundem modum ex altitudine columnarum expediendae sunt altitudines epistyliorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장40)
Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii tota crassitudo scapi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장1)
et hae altitudinem habeant aeque quam quae sunt in fronte, crassitudines autem earum extenuentur his rationibus, uti, si octava parte erunt quae sunt in fronte, hae fiant X parte, sin autem VIIII aut decima, pro rata parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장6)
Ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum antae eorum crassitudinibus columnarum sint aequales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장13)
Praecinctiones ad altitudines theatrorum pro rata parte faciendae videntur, neque altiores quam quanta praecinctionis itineris sit latitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장10)
Nulla architecto maior cura esse debet, nisi uti proportionibus ratae partis habeant aedificia rationum exactiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장1)
longitudo, uti atrii pro rata parte fiat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장35)
ibo intro, ut id quod alius condivit cocus, ego nunc vicissim ut alio pacto condiam, quo id quoi paratum est ut paratum ne siet sitque ei paratum quod paratum non erat.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 8128)
ordo autem est 'sensit in medios hostes se esse delapsum'. ergo 'delapsus' nominativum pro accusativo posuit, ut Horatius vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus pro 'ait se dignis paratum esse'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3775)
nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:1)
si Gallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 605:2)
Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum paratumque acceperat decem adiectis, quadraginta navium classem Himilconi tradit atque ita Carthagine profectus naves prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere quacumque parte copiarum hostis occurrisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION