라틴어 문장 검색

ille suos semper Venerem Martemque parentes dixit et emeruit vocis habere fidem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권48)
Ter sine perpetuo caelum versetur in axe, ter iungat Titan terque resolvat equos, protinus inflexo Berecyntia tibia cornu flabit, et Idaeae festa parentis erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권117)
"obscurae sortis patres ambagibus errant, quaeve parens absit, quove petenda loco."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권179)
"procedunt pariter matres nataeque nurusque quaeque colunt sanctos virginitate focos, sedula fune viri contento brachia lassant:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권195)
"peperit, cessere parenti, principiumque dati Mater honoris habet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권238)
nunc adit Hesperios Rhenum Rhodanumque Padumque teque, future parens, Thybri, potentis aquae, quo feror?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권395)
non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset, maesta parens, longa vixque refecta mora est, atque ita
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권425)
"hoc pretium positae virginitatis habe."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권89)
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit nec capit et comites virginitatis amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권184)
post tamen hoc ausa est templum, monumenta parentis, tangere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권398)
deus est, placare parenti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권494)
Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum . Utque nepos dicti nostro modo carmine regis , Cantharidum sucos dante parente bibas .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 14:3)
Filia si fuerit , sit quod Pelopea Thyesti, Myrrha suo patri , Nyctimeneque suo . Neve magis pia sit capitique parentis amica, Quam sua vel Pterelae , vel tibi , Nise , fuit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:4)
Attonitusque seces , ut quos Cybeleia mater Incitat , ad Phrygios vilia membra modos . Deque viro fias nec femina nec vir , ut Attis , Et quatias molli tympana rauca manu . Inque pecus subito Magnae vertare parentis, Victor ut est celeri victaque versa pede . Solaque Limone poenam ne senserit illam, Et tua dente fero viscera carpat equus . Aut ut Cassandreus , domino non mitior illo Saucius ingesta contumuleris humo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:3)
Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona, Utque pater nuptae , cumque parente domus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION