라틴어 문장 검색

in aegyptiis autem supra columnas epistylia et ab epistyliis ad parietes, qui sunt circa, inponenda est contignatio, supra coaxationem pavimentum, subdiu ut sit circumitus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장48)
Nunc explicabimus, quibus proprietatibus genera aedificiorum ad usum et caeli regiones aptas debeant spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장1)
Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc etiam animadvertendum est, quibus rationibus privatis aedificiis propria loca patribus familiarum et quemadmodum communia cum extraneis aedificari debeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장1)
Ergo si his rationibus ad singulorum generum personas, uti in libro primo de decore est scriptum, ita disposita erunt aedificia, non erit quod reprehendatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장8)
earum autem rerum non solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri ab pseudourbanis statim peristylia, deinde tunc atria habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad palaestras et ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장10)
Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim perscribere, proposui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장11)
Omniaque aedificia ut luminosa sint, oportet curari;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장33)
ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco lumen erit sine inpeditione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장36)
sic enim lucida erunt aedificia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장40)
nunc etiam, quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장43)
haec pars aedificii gynaeconitis appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장9)
Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Graecorum institutis conformantur, exposui et de symmetriis singulorum generum proportiones perscripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장30)
Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris de muro et theatris a nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt sine dubitatione firma.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장1)
sin autem hypogea concamarationesque instituentur, fundationes eorum fieri debent crassiores, quam quae in superioribus aedificiis structurae sunt futurae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장2)
eorumque parietes, pilae, columnae ad perpendiculum inferiorum medio conlocentur, uti solido respondeant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION