라틴어 문장 검색

Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장5)
Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
(불가타 성경, 집회서, 7장39)
Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.
(불가타 성경, 호세아서, 6장11)
deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;
(불가타 성경, 아모스서, 2장14)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
(불가타 성경, 미카서, 7장3)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장28)
Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장44)
Et ait Iudas: " Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장58)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장35)
et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장11)
et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium ". Et abiit Iudas obviam illis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장39)
Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장29)
Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장62)

SEARCH

MENU NAVIGATION