라틴어 문장 검색

parati deinceps Octaviani ex portu procedebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:6)
Pecuniae locupletibus imperabantur, quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur sed etiam cogebat, in gregem locupletium simultatium causa tenues coiciebantur, neque ullum genus quaestus aut magni et evidentis aut minimi et sordidi praetermittebatur quo domus et tribunal imperatoris vacaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:3)
certis hominibus dat negotium ut frumentum navesque C praepararentur pecuniaeque describerentur atque imperarentur, ne qua res cum redisset moraretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:5)
quibus parum videbatur imposuisse oneris, ampliorem pecunam imperat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:6)
Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota provincia proposuerat, quibus pecunias imperasset neque contulissent, se adirent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:12)
legiones habere sese paratas X;
(카이사르, 내란기, 1권 6:5)
Tota Italia delectus habentur, arma imperantur;
(카이사르, 내란기, 1권 6:22)
Conclamant legionis XIII, quae aderat, milites—hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant—sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
(카이사르, 내란기, 1권 7:12)
Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati veniunt quaeque imperaverit se cupidissime facturos pollicentur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:3)
Milites imperat:
(카이사르, 내란기, 1권 15:4)
Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
His paratis rebus milites silentio naves conscendere iubet, expeditos autem ex evocatis, sagittariis funditoribusque raros in muro turribusque disponit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:5)
Per quos re cognita Caesar scalas parari militesque armari iubet, ne quam rei gerendae facultatem dimittat.
(카이사르, 내란기, 1권 28:3)
Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:4)
duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent.
(카이사르, 내란기, 1권 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION