라틴어 문장 검색

multo minus, quid a singulis tentatum sit et secreto agitatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:32)
Verum quemadmodum saeculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:14)
solida contrahuntur maxime, et in parvo sita sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:14)
Quamvis igitur relinquamus syllogismo et hujusmodi demonstrationibus famosis ac jactatis jurisdictionem in artes populares et opinabiles (nil enim in hac parte movemus), tamen ad naturam rerum Inductione per omnia, et tam ad minores propositiones quam ad majores, utimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:11)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
et post parvam moram fastidit experientiam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:3)
Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, send exiguo profectu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:1)
adeo ut rerum invisibilium exigua aut nulla sit observatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:4)
Omnis etiam subtilior meta schematismus in partibus rerum crassiorum (quem vulgo alterationem vocant, cum sit revera latio per minima) latet similiter:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:6)
Neque minus etiam malum est, quod in philosophiis et contemplationibus suis, in principiis rerum atque ultimatibus naturae investigandis et tractandis, opera insumatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:1)
Regionum vero tractuumque mundi exiguam partem noverant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:6)
Sunt enim non minus temporum quam regionum eremi et vastitates.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:3)
ea videlicet, quod per illas ipsas aetates, quibus hominum ingenia et literae maxime vel etiam mediocriter floruerint, naturalis philosophia minimam partem humanae operae sortita sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:2)
Itaque minime mirum est, si nobila et genere humano digna inventa in lucem extracta non sint, quum homines hujusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 210:1)
cujus praeparationis ista ostensio spei pars est non exigua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION