라틴어 문장 검색

oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 284:1)
lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 326:3)
magistratibus in coloniis municipiisque, Romae infimo generi, magistris vicorum, togae praetextae habendae ius permittemus, nec ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur mortui:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 90:3)
ceteri omisso bello in vicos suos atque agros dilapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 246:2)
ilotarum deinde quidam - hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus - transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:1)
ii et caedem ingentem ediderunt et passim fuga plerosque armis exuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 328:4)
postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 51:3)
proximo deinde vico inferunt ignem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 118:1)
fumus primo conspectus deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 119:1)
Nabis extemplo circa omnes maritimos vicos dimisit ad seditiones in iis miscendas, et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 141:2)
saxum ingens, sive imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:1)
in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:2)
ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 240:2)
ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 349:2)
repente Menippus palatos passim adgressus cecidit, ad quinquaginta vivos cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 600:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION