라틴어 문장 검색

Est igitur unitas vicem obtinens puncti, intervalli longitudinisque principium;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:11)
Adeo haec figura princeps est latitudinis, ut ceterae omnes superficies in hanc resolvantur, ipsa vero, quoniam nullis est principiis obnoxia neque ab alia latitudine sumpsit initium, in sese ipsam solvatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:10)
Est ergo princeps inparis ordinis unitas, quae ipsa quidem effectrix et quodammodo forma quaedam est inparitatis, quae in tantum eiusdem nec mutabilis substantiae est, ut, cum vel se ipsa multiplicaverit vel in planitudine vel in profunditate, vel si alium quemlibet numerum per se ipsa multiplicet, a prioris quantitatis forma non discrepet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:1)
Paris vero ordinis binarius numerus princeps est, quae dualitas, cum in eodem ordine paritatis sit, tum principium totius est alteritatis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:3)
Namque symphonia diatessaron, quae princeps est et quodammodo vim obtinens elementi,—constituitur scilicet in epitrita proportione, ut est quaternarius ad ternarium—in eiusmodi armonicis medietatibus invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 1:6)
Deum, rerum omnium principem, bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:2)
Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:5)
primum principium est causa substantiae mundi, quia si non, tunc plura essent prima principia;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:2)
Princeps in haec verba iurat ipse;
(카이사르, 내란기, 1권 76:4)
cuius provinciae ab ea parte, quae libera appellabatur, Menedemus, princeps earum regionum, missus legatus omnium suorum excellens studium profitebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 34:6)
princepsque X. legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 41장2)
Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장3)
et hoc factum perturbatus tractat cum principibus.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM72)
et conduxerat huc princeps cetum apostolicum:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM135)
et fugatur Rodulphus princeps, et Leo Papa capitur ab Humphredo, et Northmannis;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1053 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION