라틴어 문장 검색

his igitur, ut supra dixi, precatibus efficacissimis obtine, ut portio nostra sit dominus atque ut ascripti turmis contribulium levitarum non remaneamus terreni, quibus terra non remanet inchoemusque ut a saeculi lucris, sic quoque a culpis peregrinari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:2)
quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter (nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solacii vel ipse quaesisti), quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis iam placatus insinuo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 2:1)
decorum possedisse nefas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권105)
Stabat gramineae producta crepidine ripae undarum ac terrae dubio, sed amicior undis, fraxinus ingentique vadum possederat umbra, huius opem - nam qua terras invaderet?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권218)
Beneficium est carere eo, invitus quod possideas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B6)
Cui omnes benedicunt, possidet populi bona.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 112)
Nam neque sibi illi sumere potuissent divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus nisi qui proprie possidebat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 2:2)
peregrinandum est in historias et litteras orbis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 7:2)
Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:3)
ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI. 1:8)
in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:10)
et quae possident, ipsis seruant, quos irati insequi uidentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:14)
inquit, quod tam lucidi uultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia uacuam gestat!
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:18)
Dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum, non ut rex uictor possideret, sed quasi tyrannus saeuiens disperderet, ac tragica caede dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum XII lectis militibus postulandae pacis gratia uenientem, simili sorte damnauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:8)
Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas, et diceres his, qui uincti sunt:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION