라틴어 문장 검색

Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:2)
caesis fugatisque his, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 518:1)
caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 530:7)
caesum in acie, quod roboris fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:2)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 4:2)
tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 189:2)
duo milia Apulorum caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 192:2)
ad tria milia hostium circa muros caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:4)
iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optimatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum vetere exercitu, compresserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 233:1)
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti - in eis tribuni militum quattuor - signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:1)
ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique urgeret, circumventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 368:2)
caesa eo die hostium viginti quinque milia, octo capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 423:1)
nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:1)
Fulvio propraetore res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 428:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION