라틴어 문장 검색

Nisi enim multorum impunita scelera tulissemus, numquam ad unum tanta pervenisset licentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:3)
Itaque parietes modo urbis stant et manent, iique ipsi iam extrema scelera metuentes, rem vero publicam penitus amisimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:5)
Atque iis etiam, qui vendunt emunt, conducunt locant contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:1)
Tua autem aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:5)
id enim sine scelere fieri nullo pacto potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:2)
Quod potest maius esse scelus quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:3)
Num igitur se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:4)
Quam ob rem hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio (est enim totum sceleratum et impium), qui deliberant, utrum id sequantur, quod honestum esse videant, an se scientes scelere contaminent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:1)
Est istuc quidem honestum, verum hoc expedit, res a natura copulatas audebit errore divellere, qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 95:3)
Atqui, si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:4)
Si gloriae causa imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:2)
Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:4)
quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:3)
Non enim falsum iurare periurare est, sed, quod EX ANIMI TUI SENTENTIA iuraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non facere periurium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:1)
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION